- MENOECEUS
- MENOECEUSiuvenis Thebanus, Creontis fil. qui, cum Thebanis eô tempore, quô ab Argivis obsidebantur, redditum esset oraculum, urbem salvam fore, si ultimus ex Cadmi posteris spontaneâ se morte manibus eius devoveret, intelligens, oraculum illud ad se pertinere, nihil cunctatus, suô sibi gladiô necem conscivit. Stat. Theb. l. 7. et 10. Cicer. l. 1. Tusc. Qu. Et quidem apud Stat. Theb. l. 7. v. 641.——— Sternuntque alterna surentesHippomedon Sybarin Pylium, Periphanta Menoeceus:Iuvenis admodum, Creontis fil. de cuius pietate iam memorata sic Apollodorus l. 3. Ε᾿γένετο καὶ πολυχρόνιος ὁ Τειρεσίας οὗτος οὖν Θηβαίοις μαντευόμενος εἶπε, νικήσειν, ἐὰν Μενοικεὺς ὁ Κρέοντος Α῎ρει σφάγιον αὐτὸν ἐπιδῷ τοῦτο ἀκούσας Μενοικεὺς ὁ Κρέοντος ἑαυτὸν πρὸ τῶ πυλῶν ἔσφαξε. Et Iuvenal. Sat. 14. v. 238.———— Amor in te est,Quantus erat Patriae Deciorum in pectore, quantumDilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus.Vide quoque Iustinum Martyrem Quaest. 146. Philostratum Iconum l. 1. Gregorium Theol. eiusque Scholiastas Orat. 3. Hyginum Fab. 68. Lactantium l. 3. c. 12. et Theodoretum Therapeutic. l. 7. qui, cum adicit, evolventi Historicos crebro occursuram mentionem huius hominis, socordiam nobis ostendit Valerii Max. qui tam nobile hoc pro Patria letum collectaneis suis praeteriit, in tot utique Scriptoribus visum. Atque hinc Sacer et Deus perhabitus est. Idem Statius l. 10. v. 683.——— tum vulgis euntemAuctorem pacis, Servatoremque DeumqueConclamat gaudens:et pro tali adoratus. Funus vero eius rosis sparsum sertisque. Infra 788.——— veris honore solutoAccumulant artus, patriaque in sede reponuntCorpus adoratum etc.Vide de eo plura apud Casp. Barthium lib. Infelicium Heroum, et Animadversion. ad Statium d. l. At Fed. Morellius Notis ad Liban. l. 23: Nonni Monoeceum inscite isti consundit. Plane ibi enim is alius est. Nec omittendum. Heroa hunc avo suo, Creontis ???tri, Cognominem fuisse; namque et hunc Menoeceum dictum fuisse, ex Pausania l. 9. discimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.